LINGONES

LINGONES
LINGONES
pop. Gall. Belg. ad Ort. Matronae fluv. Aeduis, Sequanis, et Leucis vicini, qui etiam hodie Langrois vocantur. Hos Caesar monuit, ne Helvetios fugientes frumento, aliave ullâ re iuvarent, ad bellum vero Ariovisto in ferendum Frumentum sibi submivistrarent. monuit. Nimirum frumenti admodum feraces illorum agri erant. Unde Claud. in 2. Cons. Stilich. Carm. 24. v. 94.
——— Lingonico sudatas vomere messes.
In eorundem finibus Mosam, e monte Vogeso profluere idem Caes. de Bell. Gall. l. 4. ait: quod fit in Bassinaco, parte regionis huius, ibi enim initium Vogesi est, qui Lotharienses a Sequanis et Alesatis discludit. Liv. illos, cum Cenomanis et Boiis Alpes transgressos in parte Italiae consedisse scribit, l. 5. c. 35. Picta iis arma tribuit, Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 397.
Castraque quae Vogesi curvam super ardua rupem
Pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
Fuere. ita ut Aedui, quos ambos a Sequanis Araris dividit, foedere devincti Romanis: huic Lingones foederati Plin. l. 4. c. 17. Civ. eorum opulentissima Tac. Hist. l. 1. c. 53. et Iulio Frontino Stratag. l. 3. dicitur: ubi prior in festum Galbam sensisse Lingones, quod cum Treviris pertinaci fide Neroni adhaesissent, docet: posterior illos 70000. armatorum Domitiano tradidisse refert. Post principatum Honorii Celticae s. Galliae Lugd. ascribi coepêre, in cuius ut et Belgicae conf. positi sunt. Hinc Lingonicus, ut ager Lingonicus, quem Plutarch. in Iul. Caes. τὰ λιγτονικὰ nuncupat, quaedam literae vett. Longoinne, vel Langone, unde et librae Lingonicae Langones olim dictae: Bardocucullus Lingonicus apud Mart. l. 1. Epigr. 5 + ??? cuius Epigraphe ad Fidentinum v. 5.
Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus:
pro vestimenti vilissimi genere, quod Lingonibus praecipue erat in usu: Tomentum Lingonicum, qpud eund. Item Lingonensis, hinc in Not. Imp. Praefectus Laetorum Lingonensium per diversa Belgicae primae dispersorum. Epp. Lingonum magni olim erant et potentes: Ab iis enim Odo Comes Nivernensis et Ternodorensis Comitatum Ternodorensem tenuit, et post eum Margaretha Siciliae Regis Car. uxor: Eorundem beneficio Hugo Dux Burgundiae possedit partem Casteliionis ad Sequanam, ac Montisbani, Grisolias et custodiam Pulteriarum Monasterii: Reges Navarrae, Comites Campaniae Barrum utrumque, Firmitatem ad Albam, Calvum Montem, Novigentum et Montiniacum in Bassineio et custodiam Molisini: ita ut Reges Ducesque homines ligii essent domini Lingonensis Epp. comes hic fuit olim, in id dignitatis evectus a Car. Calvo, a quo et ius feriundae monetae accepit, dein Dux et Par Franciae factus est, a tempore Gulielmi, quem primum se Ep. ac Ducem Lingonum appellasse, circa A. C. 1358. titulum que hunc successores eius avide arripuisse, notat Iac. Vigenerius in Chron. Lingon. In Eccl. Lmgonica, quae B. Mammetis Mammes tit. censetur, multiolim Archidiaconatus, nimirum Archidiac. Magnus, s. Lingonensis, Divionensis, Ternodorensis, Barrensis, Laticensis, le Lacois, (a pago cogn. qui iter unius diei ab urbe Lingonis dissitus, vicum Pultarias Poutieres, Monasterio insignem, quidquid inter Castellionem et Barrum Sequanam, ultra et cis iacet, comprehendit, dictus) et Archidiaconatus Bassinei. In eadem Decani sunt Ternodorensis, Reomensis, S. Vinimeris, Molismensis Barro Sequanensis, Castellionensis, Barralbensis et Calvomontensis. Vide Hadr. Val. Not. Gall.
Pagi Lingonibus attributi:
Atturaiorum. Barrensis uterque. Bassiniacum, le Bassigny. Divionensis, Dionois. Dusmensis, le Duesmois. Laticensis, Lacois. Magnimontensis, Maimont. Oscarensis. Portuensis, vel Portensis, nunë obscurus. Ternodorensis, le Tonnerois.
Oppida, Castella et Monasteria Lingonum:
Alba ripa, Auberive. Andelaum, Andelot. Arbotum. Arcus super Tiliam, Arc sur Til. Auxona ad Ararim. Barrum ad Albam. Barrum sub Reamo, Bar sous Reome Barrum ad Sequanam. Belli montis, Bemont. Monaster. Virginum. Bellus mons ad Vingennam. Borbonia, nunc villa, aquis suis clara. Calvus M. Chaumont en Bassigny. Castellio ad Ararim. Castellio ad Sequanam. Castrum Caseolum, Choiseul. Castrum Fons Vennae, Fonvenz. Castrum Granceium, Grancey. Castrum Villanum cum tit. Com. Catennaculum, Chatenay. Caturicae opp. Chaource. Clara vallis Abbat. Cisterc. Clarus mons, Clermont. Confinium. Cunfins. Crista, la Creste, Abb. Divio, Diion. Firmitas ab Albam. Firmitas super Armantiam, Armance. Fir mitas ad Graonam fluv, la Ferte sur Grone, Abb. Fons Besuae, Bese, ubi Coenob. vet. Fontanetum, Abbat. Ionvilla ad Sauconam. Iuliacum, Iuilly. Lingones, Langres. Melunda, Molesme en Tonnerris, Monaster. Mirabellum, Mirebel. Molismus, Molesme, Coenob. Monaster. S. Sequani. Morimundum ad Albam, Abb. Mormentum. Monsbarri, Montbar. Mons Salionis Castellum, Mont Salion. Montiniacum. Muxeium villa et castrum, Mussi l'Evesque. Novigentum. Nulleium, en Langone. Pontiniacum, Pontigi, Monnaster. Prati Longi, Pralon, Mon. Pulteriae, Poutieres. Reonaus Monast. Rubeus Mons. Silva rubra, Sivarolle, Cella. Ternodorum, Tonnere. Tilicastrum, Tille Chasteais. Vangionis rivus, Vignorri. Vendopera, Vendeure. Ventosum, Ventoux.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Lingones — Mapa de las provincias romanas de la Galia, idicando los pueblos prerromanos Información Idioma Galo …   Wikipedia Español

  • Lingones — were a Celtic tribe that originally lived in Gaul in the area of the headwaters of the Seine and Marne rivers. Some of the Lingones migrated across the Alps and settled near the mouth of the Po River in Cisalpine Gaul of northern Italy around 400 …   Wikipedia

  • Lingŏnes — (a. Geogr.), celtisches Volk in Gallien, am Fuß der Vogesen, bei den Quellen der Marne u. Maas, zwischen den Trevirern u. Sequanern. Die Römer schlugen das Gebiet der L. zum Belgischen Gallien, später zu Gallia lagdunensis prima. Der Kaiser Otho… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lingones — ▪ Celtic tribe       Celtic tribe that originally lived in Gaul in the area of the Seine and Marne rivers. Some of the Lingones migrated across the Alps and settled near the mouth of the Po River in Italy around 400 BC. These Lingones were part… …   Universalium

  • LINGONES vulgo LANGRES — LINGONES, vulgo LANGRES urbs antiquissima, munita et ampla Campaniae, ad fontes matronae, in colle, cuius Ep. est Dux et Par Franciae, tertia ponitur in vett. Notit. inter prov. Lugd. primae civitates A Vandalis expugnata, refecta est a Geilone… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Batalla de Lingones — Saltar a navegación, búsqueda Batalla de Lingones Parte de Guerras romano alamanes Fecha 298 Lugar …   Wikipedia Español

  • Battle of Lingones — Infobox Military Conflict conflict=Battle of Lingones caption= partof=Roman Alamanni conflict date=298 place=near Langres, France result=Roman victory combatant1=Roman Empire combatant2=Alamanni commander1=Constantius Chlorus commander2=… …   Wikipedia

  • Лингоны — (Lingones) древний кельтический народ в стране бельгов, на водоразделе между верхней Соною и областью истоков Марны и Сены; столицей их был город Андематун (нын. Лангр). Им родственны выселившиеся в Верхнюю Италию Л., жившие по правому берегу… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ЛИНГОНЫ —    • Lingŏnes,          Λίγγονες, лингоны, значительное кельтское племя у подошвы Вогез, у истоков Матроны и Мозы (Caes. b. g. 4, 10), между тревирами и секванами (Caes. b. g. 1, 40. Tac. hist. 4, 64. 67). Главный город их Andematunnum, н. Лангр …   Реальный словарь классических древностей

  • Verbeia — In ancient Celtic polytheism, Verbeia was a goddess worshipped in Roman Britain. She is known from a single altar stone dedicated to her at Ilkley ( [http://www.roman britain.org/places/verbeia.htm#rib635 RIB 635] ). She is considered to have… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”